monumenta.ch > Hieronymus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 78, 8
VI. MANSIO. Et profecti de Mara, venerunt in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum, et septuaginta palmae; ibi que castra metati sunt . Sexta Mansio in arietes fortesque vertitur. Quam pulcher ordo virtutum: post victoriam tentatio, post tentationem refectio. De amaritudine venimus ad arietes, et robustos principes gregis, quos apud Ezechielem Dominus iudicaturum esse se dicit: quod alii eorum conculcaverint aquas, et compresserint oves: alii lenes et placabiles fuerint. De his et vicesimus octavus Psalmus loquitur: Afferte Domino Filii Dei, Afferte Domino filios arietum. Sextae Mansionis tenemus hospitium. Nunquam prius occurrerunt fontes purissimi, nisi ubi magistrorum doctrina prorupit. Nec dubium quin de duodecim Apostolis sermo sit: de quorum fontibus derivatae aquae, totius mundi siccitatem rigant. Iuxta has aquas septuaginta creverunt palmae, quos et ipsos secundi ordinis intelligimus praeceptores, Luca Evangelista testante, duodecim fuisse Apostolos, et septuaginta discipulos minoris gradus, quos et binos ante se Dominus praemittebat . De quibus et Paulus refert , quod apparuerit Dominus primum undecim, deinde Apostolis omnibus, alios volens intelligi primos, et alios secundos Christi discipulos. Bibamus de huiusmodi fontibus, et dulces fructus victoriae devorantes, ad Mansiones reliquas praeparemur.